Liber Tobiae*

Caput 8: Versus 3

Religavit.Desertum et Aegyptus corda infidelium significant, quae a Deo deserta. quia ejus habitatione indigna, et juxta interpretationem Aegypti perfidiae suae tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a daemonio repletur. Angelus vero daemonem qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum laedere permittitur quantum nititur.
(* Traductions européennes)